HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT LIII: De matrimonio contribulum

#Num. XXXVII

Accesserunt autem filii Machir, filii Manasse ad Moysen, et dixerunt: Filiae Salphaad fratris nostri habent nobiscum sortem, ex praecepto Domini. Si ergo nupserint viris tribus alterius, quia filii earum sequentur tribum patris, minuetur haereditas nostra, et sortium distributio confundetur in jubilaeo. Occasionem ergo filiarum Salphaad, lex haec promulgata est a Domino per Moysen: Omnes viri ducant uxores de tribu, et cognatione sua, ut haereditas permaneat in familiis; ne commisceantur tribus, sed maneant, ut a Domino separatae sunt, etc.